- ELENA
- I.ELENAcivitas olim prov. Narbonensis 1. vel Septimaniae, in Comitatu hodie Ruscinonensi, Hisp. Elna, Gall. Elne, ac nonnumquam Eaune, ad rivum seu amniculum, qui in mare effluit, prope Pyrenaeos. Hic Constans Aug. Constantini Mag. fil. minimus a Gaisone interfectus est, Anno aet. 17. Imp. 13. qui paulo ante visus erat in somnis, in gremio aviae suae, cui Helenae nomen erat, confodi: et ab hac civitati nomen, quod tamen plerunqueve sine aspiratione scrbitur. Pacta est sedes Episcopatus, eodem quo Carcasso tempore, post Visigothos ab Chlodovaeo Aquitaniae fimbus expulsos et Tolosa Ucetiaque spoliatos: tum enim, ut Septimaniae suum constaret nomen, a numero civitatum Narboni metrop. attributarum, Tolosae et Ucetiae, Septimaniae urbibus, Carcasso et Elena substitutae videntur. Hanc A. Elenensis Ep. in epit. ad Ludovicum VII. ab Francorum Regibus, pulsis Saracenis Hispaniensibus, in integrum restitutam et praediis, villisqueve fiscalibus auctam fuisse, scribit. Postea vero sedes Episcopatus Perpiniacum translata est. Hadt. Val. Not. Gall.II.ELENAvicus in primis Atrebatum finibus, quâ Camaracenses attingunt, Sidon. Apol. in Paneg. Maioriani memoratus, forsitan Lensium est ad Deulam, vulog Lens: quod eo ipso nomine in Capitul. Caroli Calvi inter villas regias, silvis proximos memoratur. Hadr. Val. Not. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.